라틴어 문장 검색

Ac si exessus est, ante [id foramen] uel linamento uel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 2:6)
Recta uero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:1)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:3)
Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci uocant, eximenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 6:3)
His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri [emortui] est, forfice excidi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 3:3)
Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in paruolo non est necessarium;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:1)
Neque uero si discusso uentre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius auelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 3:3)
Dein, si qua labant et ex facili remoueri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 16:6)
Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:1)
Neque vero, si discisso ventre id prolapsum forfice praeciditur, quum et emortuum sit, et aliter tutius avelli non possit, inde huc exemplum transferendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:5)
instruitur pinnis ferroque armatur harundo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice24)
platano namque ille sub alta fusus inaequales cera texebat avenas Maenaliosque modos et pastoralia labris murmura temptabat relegens orisque recursu dissimilem tenui variabat harundine ventum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae20)
certa notos pariter sulcavit harundo et pariter fixis haeserunt tela medullis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae87)
vertice luxuriat toto crinalis harundo, quam neque fas Zephyris frangi nec sole perustam aestivo candore mori;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:105)
te fronte retusa Delius, hunc fracta Cephisus harundine luget.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:69)

SEARCH

MENU NAVIGATION