라틴어 문장 검색

eaque omnia, quae proborum, demissorum, non acrium, non pertinacium, non litigiosorum, non acerborum sunt, valde benevolentiam conciliant abalienantque ab eis, in quibus haec non sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:8)
instrumentum autem hoc forense, litigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus exiguum saneque mendicum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 92:1)
Sed quoniam de nostra possessione depulsi in parvo et eo litigioso praediolo relicti sumus et aliorum patroni nostra tenere tuerique non potuimus, ab eis, quod indignissimum est, qui in nostrum patrimonium inruperunt, quod opus est nobis mutuemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 108:1)
credo aliquem electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset scurrae divitis cotidianum convicium sustinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 3:1)
Praecesserat per multos dies tremor terrae, minus formidolosus quia Campaniae solitus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 3:1)
omnis erit sine te litigiosus ager.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권411)
scaena sonat, ludi que vocant, spectate, Quirites, et fora Marte suo litigiosa vacent, quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti terret et horrendo lotos adunca sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권120)
Num formidolosus obsecro es, mi homo?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 649)
Egon formidolosus?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 652)
seu Libra seu me Scorpios adspicit formidolosus pars violentior natalis horae seu tyrannus Hesperiae Capricornus undae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 178)
"formidulosis cum latent silvis ferae dulci sopore languidae, senem, quod omnes rideant, adulterum latrent Suburanae canes nardo perunctum, quale non perfectius meae laborarint manus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 511)
mentem, nisi litigiosus, exciperet dominus, cum venderet.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:4)
Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt semperque iis aliena virtus formidulosa est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장2)
Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장6)
quippe foedum hominem a republica procul esse volebat, simul quia boni conplures praesidium in eo putabant et iam tum potentia Pompei formidulosa erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 19장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION