라틴어 문장 검색

Id quod vulgo experiri licet in fornacibus quae ferrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis et ramis arborum non est admodum utilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:9)
Nihili autem sunt fere prae calore fornacis ardentis, aut alicujus frigoris quod huic gradui respondeat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:8)
stupuit fornace relicta Mulciber et trepidus deiecit fulmina Cyclops.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:89)
quae non incudes streperent, quae flamma vacaret fabrilis, quantis fluerent fornacibus aera effigies ductura tuas, quis devius esset angulus aut regio quae non pro numine vultus dilectos coleret, talem ni semper honorem respueres?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:84)
Quarto demum axungia pari pondere cum pice liquida, et cortice pineo levigata imponitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:1)
Vel si hanc herbam viridem tempus anni negat, semina eius collecta et levigata cum vino dantur potanda, radicesque cum suo caule tritae atque hordeaceae farinae et sali commixtae ex aqua mulsa scarificationi superponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 3:2)
Subluvies et intertrigo pice per se liquida, vel alumine et sulfure atque aceto mixtis litae curentur, vel tenero punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito, superfusoque aceto vel aeris rubigine infriata,vel combusta galla cum austero vino levigata et inlita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 12:1)
Nec minus extrinsecus levigari parietes,maxime circa fenestram:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 4:1)
Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra intraque, ne feles, aut viverra perrepat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 1:5)
Suggestus lapideus extenditur per totum apiarium in 1 tres pedes altitudinis 2 extructus, isque diligenter opere tectorio levigatur, ita ne ascensus lacertis, aut anguibus, aliisve noxiis animalibus praebeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 1:2)
vel si per se ista frustrata sunt, omnia eadem aequis ponderibus in unum levigata, et fictili vase cum Amineo vino infervefacta, mox etiam refrigerata, ligneis canalibus apponi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 5:3)
nec tam Primus et Aponianus et Messala, quamquam omni modo nisi, eripuere Saturninum quam obscuritas latebrarum, quibus occulebatur, vacantium forte balnearum fornacibus abditus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장5)
passimque iniectae fundamentis argenti aurique stipes et metallorum primitiae, nullis fornacibus victae, sed ut gignuntur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장9)
Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat, inpositum esset, admotisque follibus ignem flatu accenderent, sanguinis rivi sub ipsis flammis extitisse dicuntur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 16:1)
"armato quotiens tutae custode tenentur et Pomptina palus et Gallinaria pinus, sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt qua fornace graves, qua non incude catenae?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III128)

SEARCH

MENU NAVIGATION