라틴어 문장 검색

Una est causa, quae Graece vel κόλασισ vel νουθεσία dicitur, cum poena adhibetur casti gandi atque emendandi gratia, ut is qui fortuito delinquit attentior fiat correctiorque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIV 3:1)
NOMINA verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse, P. Nigidius in Grammaticis Commentariis docet, rem sane in philosophiae disceptationibus celebrem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 2:1)
vero id minime ferundum censebat, quod non modo casus et eventa quae evenirent extrinsecus, sed consilia quoque ipsa hominum et arbitria et varias voluntates adpetitionesque et declinationes et fortuitos repentinosque in levissimis rebus animorum impetus recessusque moveri agitarique desuper e caelo putarent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 24:1)
Subnixo animo quasi et supra nixo, verbum bene significans et non fortuitum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 5:2)
Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 8:2)
et quod Nigidii commentationes propter earum obscuritatem subtilitatemque in vulgus non exeunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 1:2)
Sed Varronis quidem monumenta rerum ac disciplinarum, quae per litteras condidit, in propatulo frequentique usu feruntur, Nigidianae autem commentationes non proinde in volgus exeunt et obscuritas subtilitasque earum tamquam parum utilis derelicta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 3:1)
Obscuritates, inquit Sex.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 5:5)
Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 17:3)
Illud casu fortuito terminatum est, hoc in victoriam desiturum speramus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 2:4)
Etsi non sim nescius imputatum fuisse illud Columbi incoeptum fortuitae et tempestate actae navigationi (paulo ante) gubernatoris cuiusdam Hispani, qui in aedibus Columbi mortuus dicebatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:8)
Neque tenuit ipse rex, sed mora fortuita res disturbata est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:13)
Contigit autem ut Bartholomaeus a piratis in mari captus fuisset, quo fortuito impedimeno detentus non nisi diu post ad regem pervenit, tam diu ut priusquam cum rege Henrico transegisset, expeditio illa a fratre suo Christophero suscepta esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:15)
At versatur porculdubio casus (ut loquimur) et quiddam quasi fortuitum non minus in iis quae cogitant homines quam in iis quae agunt aut loquuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:12)
Quin et illi ipsi authores qui dictaturam quandam in scientiis invaserunt et tanta confidentia de rebus pronuntiant, cum tamen per intervalla ad se redeunt, ad querimonias de subtilitate naturae, veritatis recessibus, rerum obscuritate, causarum implicatione, ingenii humani infirmitate, se convertunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION