라틴어 문장 검색

et in universos tam cives quam peregrinos sagitta et arcu irruentes, non modicam caedem operati plurimos abduxerunt, universaque pecunia et quae ibi pretiosa reperta sunt, ab his saevis praedonibus transportata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 30:4)
severus non sævus, hilares nequeaspernans;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 28:5)
Altera autem causa, quod poenas reformident, poetarum videlicet fabulis territi, latratus Cerberi, et Cocyti fluminis tristem voraginem, Charontem tristiorem, Furiarum agmina, aut praerupta tartara, in quibus Hydra saevior sedem habeat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:4)
Saevus criminum stimulus libido est, quae numquam manere quietum patitur affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 7:3)
ne cujus saeva insusurratio rudis fidei tentaret infantiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:12)
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:13)
recusat fraternae munus custodiae, quasi exsors naturae:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 3:9)
et iniquus, sceleratus, impius, etiam fraterna caede pollutus longaevam duxit aetatem, duxit uxorem, posteritatem reliquit, urbes condidit, et hoc meruit permissione divina.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:3)
eisque fraternum nomen non abrogari, ut eorum magis gravetur impietas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 1:3)
Etenim bestiae nihil nobiscum habent commune naturae, nullo velut fraterno jure devinctae sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 2:7)
Ideoque et Dominus fratrem appellavit et eum fratrem a quo sanguis fratris exquiritur, significans magis ab his periculum pertimescendum qui fraterno sibi jure sociantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:1)
Nec vox accusatoris ulla (licet subditicii) in his malorum quaerebatur acervis, ut saltem specie tenus crimina praescriptis legum committerentur, quod aliquotiens fecere principes saevi;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 5:1)
Proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus, ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius, tresque legiones bellicis sudoribus induratae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 14:1)
Alii nullo quaerente, vultus severitate assimulata, patrimonia sua in immensum extollunt, cultorum (ut putant) feracium multiplicantes annuos fructus, quae a primo ad ultimum solem se abunde iactitant possidere, ignorantes profecto maiores suos per quos ita Romana porrigitur, non divitiis eluxisse, sed per bella saevissima, nec opibus nec victu nec indumentorum vilitate gregariis militibus discrepantes, opposita cuncta superasse virtute.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 10:1)
Ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret, atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION