라틴어 문장 검색

"Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso, ne sumas scandalum animae tuae" (Prov.
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:28)
Si eos qui tibi aeque diligendi sunt, laeserit, eis que quorum tua interest providere saluti, ruinae et scandali materiam etiam correptus praebere non desierit, maxime ubi vitiorum ipsorum te tangit infamia.
(DE AMICITIA, CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt. 1:4)
Ipse se periculis obiiciebat, scandalis emergentibus obviabat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:13)
Cogitat, exquirit, studet, inuenit, eligit ergo Que uia, quis callis, que semita rectius ipsam Defferat ad superos archanaque regna Tonantis Vtque minus possit gressus uexare uiantis Limitis asperitas, pes scandala nesciat, immo Vt cicius possit munus complere quod instat, In quo percurrat celum, mare, sydera, currum Imperat excudi Sapiencia nec pede lento Affectum sequitur effectus, sed simul instant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 18:3)
[0462A] quae meretricali officio, vultu phantasticae dilectionis faciem dealbantes, amasios alliciendo, fraudulenter illiciunt:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:5)
ne forte discas semitaseius, et sumas scandalum anime tue."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 44:5)
Nam ut ait Salomon, "Qui ambulat fraudulenter, revelat archana;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 114:10)
Et si cum vitiis ita certaveris, legemque Dei dilexeris,pacem multam habebis, propheta testante qui ait, "Pax multa diligentibuslegem tuam, et non est illis scandalum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 64:7)
"Qui ambulat fraudulenter, revelat archana:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 9:11)
insuper quod tibi commisi, fraudulenter abstulisti.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:25)
Grimoald Beneventanorum suorum ducem per fraudulenter missum eorum mandatum veniens, Gudiperto gladio interemit, expleto anno post mortem patris et sex mensibus.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 136)
cum vero audissent se ex duabus partibus esse circumdatos, dissipavit Deus consilia eorum, et quamvis fraudulenter et christianos se et fideles domno regi fore promiserunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 113:5)
Ibi ad eius notitiam perlatum est de fuga ac perfidia Aizonis, quomodo fraudulenter Ausonam ingressus et a populo illo, quem dolo deceperat, receptus Rotam civitatem destruxit, castella eiusdem regionis, quae firmiora videbantur, communivit missoque ad Abdiraman regem Sarracenorum fratre suo auxilium, quod petebat, iussu eiusdem regis contra nostros accepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 317:3)
Rorik Nordmannus, frater iam dicti Herioldi iunioris, qui prius a Lothario dehonestatus fugit, Dorestatum repetit, multa mala Christianis fraudulenter intulit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 68:7)
Nam duos eiusdem gentis Gallicae servulos praemio conductos ita fraudulenter docuerunt, ut nocturno tempore, cum omnes delectabili corporis quiete graviter dormirent, patefactam armati intrarent ecclesiam;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 96 101:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION