라틴어 문장 검색

Illa vero, quotiens ei parcens nates recellebam, accedens totiens nisu rabido et spinam prehendens meam appliciore nexu inhaerebat, ut Hercule etiam deesse mihi aliquid ad supplendam eius libidinem crederem, nec Minotauri matrem frustra delectatam putarem adultero mugiente.
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:9)
minatur ei, transit ad partem Donati, rebaptizatur furens et in maternum sanguinem fremens albis vestibus candidatur;
(아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 2:3)
Tum sole medio, inquit, rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque, in me penetro et recondo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 19:1)
Tum Graeci plusculi qui in eo convivio erant, homines amoeni et nostras quoque litteras haut incuriose docti, rhetorem lacessere insectarique adorti sunt tamquam prorsus barbarum et agrestem, qui ortus terra Hispania foret clamatorque tantum et facundia rabida iurgiosaque esset eiusque linguae exercitationes doceret quae nullas voluptates nullamque mulcedinem Veneris atque Musae haberet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 8:1)
Quin et frementes disertis verbis dixerunt se contra regem Henricum ituros, et cum eo pro libertate suo pugnaturos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:13)
"Cur" ait ille fremens, "iactas tot inania demens?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIX. De lupo et yrco 30:10)
Vox flagellorum et vox strepitus rotarum, equi frementes et quadrigae ferventes, equites irruentes
(불가타 성경, 나훔서, 3장2)
Domitor rabidas imbuit iras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 16:1)
Irae intemperans fremit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:15)
Litus frementi tundere fluctu
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 14:1)
ipsi quin etiam tali consorte fremebant regales famuli, quibus est inlustrior ordo servitii, sociumque diu sprevere superbi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:89)
tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat, non septem vasto quatiens umbone iuvencos, sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili inter anus interque colos oneraverat, alvum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:225)
patris et inmemor inter frementes Hippolyte tubas strictam securim languida poneret et seminudo pectore cingulum forti negatum solveret Herculi, bellumque solus conficeret decor.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:14)
Aquiloniae procellae, rabidi tacete Cauri, taceat sonorus Auster.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:10)
Talia grandaevum flammata fronte loquentem obliquisque tuens oculis non pertulit ultra, sed rupit rabidas accensa superbia voces:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:194)

SEARCH

MENU NAVIGATION