라틴어 문장 검색

Pudet dicere de frequentia salutandi, qua aut ipsi cotidie ad alios pergimus aut ad nos venientes ceteros expectamus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:4)
Hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiae et martyrum conciliabula diversis floribus et arborum comis vitiumque pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tam dispositione quam visu, laborem presbyteri et studium testaretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:10)
Quaerant eam in itinere saeculi, inter turbas et frequentiam propinquorum et nusquam alibi reperiant nisi in adyto scripturarum prophetas et apostolos de spiritalibus nuptiis sciscitantem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:2)
"Quomodo haec omnia mulier saecularis in tanta frequentia hominum Romae custodire potero?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:2)
Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularite censemur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:2)
Volo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne offerentem delicatos cibos renuendo contristes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:1)
Raro procedebat ad publicum et maxime nobilium matronarum vitabat domus, ne cogeretur videre, quod contempserat, apostolorum et martyrum basilicas secretis celebrans orationibus et quae populorum frequentiam declinarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:14)
Crebra virginum monasteria, monachorum innumerabilis multitudo, ut pro frequentia servientium Deo, quod prius ignominiae fuerat, esset postea gloriae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 8:4)
Ille festis diebus et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 21:1)
Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis qui tunc aderant ab urbe legatis.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 9:1)
Nam, cum ab hospite suo P. Mallio rogaretur ut decurionatum privigno eius expediret, adsistente frequentia disict:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 11:2)
nec causam vel huius frequentiae vel illius raritatis adiecit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 15:2)
Tyrrhenum] Tyrrhenus cum fratre Lydo regnum ea indulgentia tenuit, ut ingens frequentia populi his contingeret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 673)
recessit a frequentia se removit, id est separata fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3003)
Tusci autem a frequentia sacrificii dicti sunt, hoc est ἀπο` τοῦ θύειν. constat namque, illic a Tage aruspicinam repertam, ut Lucanus meminit sed conditor artis finxerit ista Tages (1.634). apud Tuscos etiam togae usus est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7818)

SEARCH

MENU NAVIGATION