라틴어 문장 검색

Si sanguis profluit, dein secuta est dementia cum distentione neruorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem neruorum distentio oppressit, item si in magno alui dolore extremae partes frigent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 42:2)
In malis iam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, interior cum siti calet, [ut] supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 11:1)
ubi frigere coepit, ad ignem refertur, et idem in altero fit, deinde inuicem in utroque:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 10:1)
Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 9:3)
Licetque protinus scire id esse, ubi uenarum exigui inbecillique pulsus sunt, sudor autem et supra consuetudinem et modo * et tempore ex toto thorace et ceruicibus atque etiam capite prorumpit, pedibus tantummodo et cruribus siccioribus atque frigentibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 1:4)
si qua in extremis partibus frigent, unctis et calidis manibus fouere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 6:2)
Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:2)
tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leuiter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 3:4)
Communia deinde omnibus sunt post fatigationem cibum sumpturis, ubi paulum ambulaverunt, si balneum non est, calido loco, vel in sole, vel ad ignem ungi, atque sudare;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 4:1)
Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 6:4)
Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 7:4)
si post , postero die lavari, et in balneo sudare.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 23:3)
aut multum sudare, maximeque frigido sudore;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 5:1)
aut cui, febre non quiescente, exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 7:4)
Ex quibus coxa, si sine torpore est, si leviter friget, quamvis magnos dolores habet, tamen et facile, et mature sanatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION