라틴어 문장 검색

tum poteris magnas moles cognoscere eorum speluncasque vel ut saxis pendentibus structas cernere, quas venti cum tempestate coorta conplerunt, magno indignantur murmure clausi nubibus in caveisque ferarum more minantur, nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt, quaerentesque viam circum versantur et ignis semina convolvunt [e] nubibus atque ita cogunt multa rotantque cavis flammam fornacibus intus, donec divolsa fulserunt nube corusci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:9)
hoc ubi roriferis terram nox obruit undis, extemplo penitus frigescit terra coitque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:11)
Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus, Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, Nunc positis novus exuviis nitidusque iuventa, Lubrica convolvit sublato pectore terga Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 12:1)
Ut spectata est tota ratio quam de muliebris ebrietatis raritate Disarius invenitur, ita unum ab eo praetermissum est, nimio frigore quod in earum corpore est frigescere haustum vinum, et ita debilitari, ut vis eius quae elanguit nullum possit calorem, de quo nascitur ebrietas, excitare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 1:2)
Usu tibi, Albine, compertum est aquas quae vel de altis puteis vel de fontibus hauriuntur fumare hieme, aestate frigescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:2)
Sic rector Olympi Cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen Adiuvit, regnoque accessit terra secundo, Cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys Noluit ulla pati, coelo contenta teneri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:20)
nam et Graeci φρικτα` dicunt quae sunt timenda, ut Homerus [δῶρα με`ν οὐκ ἔτ' ὀνοστά]. Livius in Odyssia igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 929)
et totum iungendum, ne doloris distinctione frigescat, sicut plurimis doctissimis visum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2742)
sqvamea convoluens s. p. t. id est erectus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4261)
quem propter nitens pinnis convolvitur Ales.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 113:2)
Nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum scribit frustra adpetivisse manibus, cum se convolvens sol elaberetur et abiret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 69:6)
nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset, ter eum scribit frustra appetivisse manibus, cum se convolvens sol elaberetur et abiret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 69:7)
si Parthi vos nihil calficiunt, nos [nihil] frigore frigescimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 5:3)
"vide sis ne maiorum tibi forte limina frigescant:"
(페르시우스, 풍자, satire 178)
sat convolutis artubus sensum profunda oblivio pressit, gravavit, obruit vanis vagantem somniis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum26)

SEARCH

MENU NAVIGATION