라틴어 문장 검색

Nihil his ingeniis duce proficiente, consilio suorum accepto, eo quod civitas Assur, hoc tempore gravissimae hiemis inchoante, prae frigore et nive insuperabilis haberetur, Jerusalem Decembri mense mediato rediit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:1)
- Cum per difficilia loca militem agit, plures frigore exstinguuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 82:2)
Sexta vero die montanis permensis, in extremo illorum cacumine maxima pertulerunt pericula in grandine horribili, in glacie terribili, in pluvia et nive inaudita, quorum immanitate et horrore ingruente, ad triginta homines pedites prae frigore mortui sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 83:9)
Post haec anno tertio regni sui rex Baldewinus vehementer indignatus adversus civitatem Accaron, eo quod saepius insidiae et assultus ab ea peregrinis accrevissent, jam hiemis gravi frigore deterso et veris temperie aspirante, post octavas Paschae anni illius praecedentis, quo in campestribus Rames praelia commisit, et omnibus suis attritis, cum paucis reliquis suorum militum vix Sarracenorum vires evasit, exercitum congregans ad quinque millia virorum, ad praefatae civitatis applicuit moenia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:1)
Sepius uncta manus capulum non accipit ensis, Lota et fota cutis frigore et ymbre dolet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 108:2)
Frigore enim torpent, calore ad otia dissoluuntur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 30:7)
Frigore torpemus, nos estus ad otia soluit, Et sic desidibus tempus utrumque nocet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 31:1)
Et alibi, "Propter frigus piger arare noluit, mendicabit igitur egestate,et non dabitur ei."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 38:3)
(4) Ad hoc quod obicitur de octavo mense, falso dixerunt quidam, quod ut frequentius octavo mense natus moritur, quia octavus mensis Saturno attribuitur, cuius frigus et siccitas natum interficiunt.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:1)
Non frigus, non grando, non pluviae, non solis istius erit usus, aut lunae, neque stellarum globi:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:5)
Semen et messis, frigus et aestus non requiescent, ad litteram et moraliter explicatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 1:2)
Semen et messis, frigus et aestus, hyems et aestas, die et nocte non requiescent (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:2)
Nostra quoque corpora frigore et calore, humore et siccitate, quemdam naturae ordinem servant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:10)
cui iterum, ut corpori nostro contrarium frigus et aestus, ita timor et iracundia videntur adversa.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:10)
Itaque et in timore tamquam in frigore potest esse illuminans virtus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION