라틴어 문장 검색

id tam foede atque hostiliter factum gens Acarnanum ad Philippum detulit impetravitque ab eo ut datis Macedonum auxiliis bellum se inferre Atheniensibus pateretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 152:1)
hoc sedibus suis extorre agmen in praesidium incidit, quod ad Thaumacum, quo tutior frumentatio esset, ducebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 157:1)
consule per Phocidem et Boeotiam exercitum ducente consciae defectionis civitates cum velamentis ante portas stabant metu, ne hostiliter diriperentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 245:1)
agrum circa Romani hostiliter depopulati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 190:3)
Antiochus pace nequiquam temptata, evastatis Elaeensium primum, deinde Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio, Adramytteum hostiliter itinere facto petit agrum opulentum, quem vocant Thebes campum, carmine Homeri nobilitatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 218:1)
inde Phocaeam petentes ad insulam quam Bacchium vocant - imminet urbi Phocaeensium - appulerunt et, quibus ante abstinuerant templis signisque - egregie autem exornata insula erat - cum hostiliter diripuissent, ad ipsam urbem transmiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 242:1)
at hercule suos honores, cuius merita in eam gentem privatim an publice sint maiora vix dici possit, partim desertos per incultum ac neglegentiam, partim hostiliter sublatos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 128:1)
inde ex medio regressum itinere hostiliter peragrasse fines suos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 53:2)
quos et ipsos, cum ab nulla parte hostis terruisset, locorum asperitas hostiliter vexavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 61:2)
sed cum hostiliter e scaphis caederentur retro qui poterant nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 533:1)
omnia enim Popilius quae singuli universique eo bello hostiliter dixerant fecerantque rettulit, et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum quae dicerentur voltu truci et accusatoria voce,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 99:2)
postquam ne tum quidem potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis stativis parum tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus extemplo invasuris, octo fere inde milia, intervallo tutiorem frumentationem habiturus, castra ad Ottolobum - id est loco nomen - movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 407:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION