라틴어 문장 검색

non loricam Germano, non galeam, ne scuta quidem ferro nervove firmata, sed viminum textus vel tenuis et fucatas colore tabulas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장6)
adeo melius est orationem vel hirta toga induere quam fucatis et meretriciis vestibus insignire.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 1:2)
sed quod non desit habentemquae poterunt umquam satis expurgare cicutae,ni melius dormire putem quam scribere uersus?
(호라티우스의 두번째 편지, 229)
nil faciet sceleris pia dextera—mirum,ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos—, sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장37)
'postquam te talos, Aule, nucesqueferre sinu laxo, donare et ludere vidi,te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,extimui, ne vos ageret vesania discors,tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장125)
et hunc inopem vidistis, Athenae, nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII102)
Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis ingenium dulcique senex vicinus Hymetto, qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae accusatori nollet dare.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII73)
omnia enim stolidi magis admirantur amantque, inversis quae sub verbis latitantia cernunt, veraque constituunt quae belle tangere possunt auris et lepido quae sunt fucata sonore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:3)
quippe videre licet pinguescere saepe cicuta barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:8)
et zephyri cava per calamorum sibila primum agrestis docuere cavas inflare cicutas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:2)
— Milesia vellera nymphae Carpebant hyali saturo fucata colore, Drymoque Xanthoque Ligeaque Phyllodoceque, Nisaee Spioque Thaliaque Cymodoceque, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 17:1)
et immodice formam fucata nocentem, Nec sceptris contenta suis, nec fratre marito, Plena maris rubri spoliis, colloque comisque Divitias Cleopatra gerit, cultuque laborat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:22)
quod ipse ait in bucolicis alba nec Assyrio fucatur lana veneno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1374)
item cicutae secundum Lucretium hominibus sunt venenosae, cum pingues reddant capellas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4864)
adde Cicutae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4225)

SEARCH

MENU NAVIGATION