라틴어 문장 검색

contra fugacem Maroboduum appellans, proeliorum expertem, Hercyniae latebris defensum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장6)
hi ceterorum Britannorum fugacissimi ideoque tam diu superstites.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 34장 1:4)
protrita hostium acie versi in fugam etiam qui subveniebant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장2)
multo adhuc die vallum ingressus clamore seditiosorum et fugacium circumstrepitur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장6)
intra quadragensimum pugnae diem lacera corpora, trunci artus, putres virorum equorumque formae, infecta tabo humus, protritis arboribus ac frugibus dira vastitas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장2)
Batavo equite protritos Aeduos Arvernosque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장13)
Quod ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis saxa per montium prona devolvunt, quae incussa saepius subiacentibus petris maiore vi incidebant nec singulos modo, sed agmina proterebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 20:1)
accipiunt magnisque fugam clamoribus augent, proterit impulsu gravis agmina corporaque altis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 547:1)
nam comes atra premit sequiturque fugacem.
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장68)
Missusque in eos Publius Servilius, quamvis leves et fugaces myoparonas gravi et Martia classe turbaret, non incruenta victoria superat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 4:1)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
disces non esse ad bella fugaces, Qui pacem potuere pati.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:19)
Occasus mea iura timent, Tethynque fugacem Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:37)
tunc primum patuere doli, Numidaeque fugaces Undique completis clauserunt montibus agmen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:16)
Qualis erat populi facies clamorque faventis, Olim cum iuvenis primique aetate triumphi Post domitas gentes, quas torrens ambit Iberus, Et quaecumque fugax Sertorius impulit arma, Vespere pacato, pura venerabilis aeque Quam currus ornante toga, plaudente senatu, Sedit adhuc Romanus eques.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION