라틴어 문장 검색

sunt et spiritibus saepe nocentibus poenarum celebres sub Styge feriae illa nocte, sacer qua rediit Deus stagnis ad superos ex Acherunticis, non sicut tenebras de face fulgida surgens Oceano Lucifer inbuit, sed terris Domini de cruce tristibus maior sole novum restituens diem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae37)
Laurentium sisti iubet, exquirit arcam ditibus massis refertam et fulgidae montes monetae conditos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.16)
sed nec tertius ille nunc legetur, Baetin qui patrium semel relinquens undosae petiit sitim Ravennae, plosores cui fulgidam Quirites et carus popularitate princeps Traiano statuam foro locarunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem49)
Accedite ergo ad agnitionem eius, qui uos creauit, qui in uobis uitae insufflauit spiritum, qui pro uestra redemtione Filium suum unigenitum misit, ut uos ab originali peccato eriperet, et ereptos de potestate nequitiac diabolicae prauitatis caelestibus praemiis muneraret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:5)
glorificantes Deum Patrem sine initio, et Filium eius unigenitum ex Patre generatum ante saecula, et Spiritum Sanctum procedentem ex Patre et Filio inenarrabiliter, sicut praedicauerunt hi, quos memorauimus supra, sancti apostoli, et prophetae, et doctores.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:15)
Munera laeta capis, festiuis fulgida taedis, Ecce uenit sponsus, munera laeta capis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:27)
II, 9), sed incomprehensibiliter, inenarrabiliter ante omne tempus et saecula, unigenitum ex his quae ingenita in se erant procreavit, omne quod Deus est per charitatem atque virtutem, nativitati ejus impartiens, ac sic ingenito, perfecto, aeternoque Patri, unigenitus, et perfectus, et aeternus est Filius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION