라틴어 문장 검색

Quibus princeps illius cum trecentis, galea et lorica fulgenti opertis, occurrit, multas gratiarum actiones referens duci super omnibus quae ejus auxilio adversus inimicorum vires victrices illis contigerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 24:3)
Mediato deinde mense in silentio cujusdam noctis, quando omnia somni requie solent refoveri, cunctis qui aderant in custodia vigiliarum visio mirifica in coeli culmine ostensa est, quasi ex omni coelo stellae [0524D] in unum collectae, strictimque densatae, in spatio latitudinis unius atrii tria jugera continentis, igneo fulgore, sicut prunae in camino ardentes et in globo contractae scintillabant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:1)
In media si quidem testudine ejusdem templi moderni, quod nunc mirifico opere signorum desuper murorum parietes in circuitu continet, rotundam catenam infixam esse asseverant, in qua vas aurei fulgoris et operis, ponderis vero circiter ducentarum marcarum, pendere semper solet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 48:9)
In una de septem navibus viri Sarraceni et sagittarii, viri fortissimi et claritate pretiosarum vestium fulgentes inerant, dono regi adducti, et qui nullis in regione Jerusalem sagittandi arte inferiores haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:5)
Nec mora, rex adventu tam gloriosae matronae cognito, cum omnibus primoribus regni sui et universis pueris domus suae, in vestitu diversi generis et pulchritudinis, in regio cultu, in equis et mulis, ostro et argento fulgentibus, in tubis et in omni dulcedine musicorum e navi egredienti adfuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:5)
In causis vero majoribus, ubi de Deo vel hominum salute referimus,plus magnificentiæ et fulgoris est exhibendum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 89:12)
quoniam sicut ille per incuriam mandatorum coelestium lapsus est, et pudore se prolapsionis abscondit, fulgorem divinae praesentiae verecundia peccatricis conscientiae subire non ausus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:7)
qui tamen fulgor earum corruptelam jam sentire non possit.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:17)
Daniel justos sicut solem et stellas fulgere in coelo, revelante sibi Spiritu sancto, declaravit (Dan.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 5:14)
sed sola Dei fulgebit claritas.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:6)
et illud lumen verum, quod illuminat omnem hominem, fulgebit omnibus.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:8)
Adulterina est, fucis illita, nequaquam vero ac sincero fulgens decore.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:21)
sapientia aedificavit sibi domum, et fulsit columnas septem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:38)
ut sua ipsa luce fulgerent, et ex se ipsae vocem emitterent sui invicem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:2)
Habent interpretem fulgorem sui luminis, quo totus repletus orbis est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION