라틴어 문장 검색

nam ut omittam, defendere amicos, regere consiliis senatum, populum, exercitum in quae velit ducere, quam sit utile conveniatque bono viro, nonne pulchrum vel hoc ipsum est, ex communi intellectu verbisque, quibus utuntur omnes, tantum adsequi laudis et gloriae, ut non loqui et orare sed, quod Pericli contigit, fulgurare ac tonare videaris?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 267:1)
et picturato cohibens vestigia limbo incessum motumque docet fandique pudorem, qualiter artifici victurae pollice cerae accipiunt formas ignemque manumque sequuntur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권135)
auratasne trabes an Mauros undique postes an picturata lucentia marmora vena mirer.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci15)
cunctaque si numerem, non plura interprete virga nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras et picturato pluviam ligat aera gyro quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam38)
haec igne rogali fulgurat, haec vivo manus aera verberat hydro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권34)
ille quidem casus et dira videbat signa, sed ipsa manu cunctanti iniecerat arma Atropos obrueratque deum, nec coniugis absunt insidiae, vetitoque domus iam fulgurat auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권77)
"solet et rabidi sub limite Caneri semper, et Icarii quamvis iuba fulguret astri, ire tamen."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권356)
"chlamys huic, chlamys ardet et illi, ambo hastile gerunt, umeros exsertus uterque, nudus uterque genas, simili coma fulgurat astro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권158)
proxima gramineis operosior area sertis, et picturatus morituris floribus agger;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권17)

SEARCH

MENU NAVIGATION