라틴어 문장 검색

Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit, polluet habitaculum Domini et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est aspersus: immundus erit, et manebit spurcitia eius super eum.
누구든지 주검, 곧 죽은 사람의 몸에 닿은 이가 자신을 정화하지 않으면, 그는 주님의 성막을 부정하게 만든다. 그런 자는 이스라엘에서 잘려 나가야 한다. 정화의 물을 자기 몸에 뿌리지 않아, 그가 부정한 그대로이며 그의 부정이 여전히 그에게 남아 있기 때문이다. (불가타 성경, 민수기, 19장13)
Deinde totum virus quo pectus iuvenis aspergeretur, evomuit, adiciens verbum ambitionis incitamentum, fomentum invidiae, zeli et amaritudinis incentivum:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:24)
ruina etiam senectutis, crinem suis nivibus tentabat aspergere, quem ipsa virgo humerorum spatio inordinaria fluctuatione non permiserat juvenari, sed sub disciplina ejus cogebat excessum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:4)
Unde erectis auribus stupefacti, et immobiles diu persistentes, tandem sociantur equitibus et peditibus, et sic armatis permisti cuneis, cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant, atque nubem pulveris [0559D] multiplicantes, Sarracenis rem ignorantibus et cum sua multitudine copiosa a longe stantibus, timorem asperserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:5)
Exinde post dies novem, de [0666B] universis locis per circuitum sociis convocatis, rediit Jerusalem mense Februario, ubi capite jejunii inchoante, in monte Sion Christiano more cinere asperso capiti de manu Baldewini, episcopi Caesareae Cornelii, ritum quadragesimalem peregit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 52:4)
Aspersi lectum meum croco, domum autem meam cinnamomo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:9)
Perfectae enim virtutes totum accipiunt gloriae patrimonium, usitatis et mediocribus vile aliquid aspergitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:8)
Odore aspersus, non fructu expletur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 3:11)
Qui tamquam medicus aegrum insipientis animum fovet, et quaedam aspergit solidiora menti prudentiae medicamina, imitatus illum medicum qui de coelo venit, ut demonstraret hominibus prudentiae vias, et sapientiae semitas parvulis revelaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:25)
Claudunt aures, ne vel invitos fons abluat, et verbi Dominici humor aspergat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:18)
testudo compaginatur immanis, axibus roborata longissimis, ferreisque clavis aptata, et contegitur coriis bubulis, recenti textura, atque limo asperguntur eius suprema, ut flammeos detrectet et missiles casus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 11:2)
unde autem seruus Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos?
(아풀레이우스, 변명 56:10)
"mihi denique quod poculis vesperi minus temperavi, nox acerba diras et truces imagines obtulit, ut adhuc me credam cruore humano aspersum atque impiatum."
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:13)
"Hic cum primum Charite nubendo maturuisset, inter praecipuos procos summo studio petitionis eius munus obicrat, et quanquam ceteris omnibus id genus viris antistaret eximiisque muneribus parentum invitaret iudicium, morum tamen improbatus repulsae contumelia fuerat aspersus."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:7)
et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION