라틴어 문장 검색

Matres, et longae nunc reddita corpora vitae Infantum, juvenes, pueri, innuptaeque puellae Stant circum, atque avidos jubar immortale bibentes Affigunt oculos in Numine;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:2)
sed honestam eius venam, ex carnis concupiscentia fumus quidam emergens, obnubilet et corrumpat;
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:10)
Luminis astra iubar, frons lilia, balsama naris, Dens ebur osque rosam parit, offert, reddit, adequat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:4)
Nam qui furtiuo lapsu quasi nesciat ignis A superis rorem descendere, sompniat ille Philosophus, racione caret falsumque prophetat, Occia sectatur, nubes et inania captat, In scirpo nodum querens, in lumine fumum, In piano scrupulum fingens, in luce tenebras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:12)
Se celum terre conformat, cedrus ysopo, Ipse gigas nano, fumo lux, diues egeno, Egroto sanus, seruo rex, purpura sacco.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:10)
Hec igitur uicina Deo uix sustinet eius Immortale iubar, ius magestatis inundans, Expectat lumen, sed eam deffendit ab isto Fulgure planicies speculi, quam uisibus offert Illa suis, lucem speculo mediante retardans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 8:2)
Predictis succedit Honor, predicta colorans Luce sua, nullamque sinit sentire lituram Dedecoris, sed cuncta suo perlustrat honore Muneris, et cultu proprio Decus omnia uestit, Non minus irradians aliarum facta sororum Quam rosa cognatos flores, quam Lucifer ignes Sydereos, lapidumque iubar carbunculus auget.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:7)
Iam pestes Herebi, scelerum contagia, monstra Inferni, ciues Plutonis, noctis alumpni, Tartareum chaos egressi, funduntur in orbem, Iamque diem nostrum multa caligine noctis Inuoluunt mundique iubar delere laborant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:1)
Sic jubar humani sensus male palliat umbra Carnis, fitque nummis ingloria gloria mentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:24)
Equorum illa gravis anhelitus pulsat, fumus ab ipso anhelitu per medias acies in nubem densabatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 84:10)
- Christi populus in prima acie victor gentilium fumo impeditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 97:2)
Ignis itaque ut haesit terrae, arreptis herbis aridis et frondibus siccis veprium, statim vires in altitudine et amplitudine acquisivit, et sic a vento suscitata nebula, fumus concrevit tenebrosus, solummodo oculos fidelium obumbrans, et aspectum impediens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:14)
Igitur Turci callide eos post fumi nebulam insequentes, errore caliginis dissociatos alios trucidabant, alios sagittis transfigebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 100:1)
Brodoan et qui cum eo in obsidione Hasart convenerant, cognoscentes quia agmina Christianorum campos vicinos introissent, a longe e castris eorum ignes in nocte relucere, et nebulam fumorum ascendere intuentes, ex consilio et pari mente castra ab obsidione moverunt, scientes quod tot millibus resistere minime valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:8)
grande videlicet [0581C] incendium, per quod Christiani milites fumo et calore in machina exstinguerentur, et urbs ejusque turris invicta cum incolis suis remaneret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 48:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION