라틴어 문장 검색

'tuus' inquit 'pater istuc aetatis cum esset et animadvertisset rem publicam ab nefariis sceleratisque civibus oppressam bonosque aut interfectos aut exilio multatos patria civitateque carere, gloria et animi magnitudine elatus privatus atque adulescentulus paterni exercitus reliquiis collectis paene oppressam funditus et deletam Italiam urbemque Romanum in libertatem vindicavit, idemque Siciliam Africam Numidiam Mauretaniam mirabili celeritate armis recepit.
(카이사르, 아프리카 전기 22:4)
Africam [provinciam] perire funditusque everti ab suis inimicis;
(카이사르, 아프리카 전기 26:4)
Quodni in noctem proelium esset coniectum pulvisque vento elatus omnium prospectu offecisset, Iuba cum Labieno capti in potestatem Caesaris venissent, equitatusque cum levi armatura funditus ad internecionem deletus esset.
(카이사르, 아프리카 전기 52:6)
Quod risi locorum notitia reliqui se texissent partimque in navis quibus flumen transierant recepissent, funditus deleti essent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:9)
quod non homo neque murus neque quicquam penitus
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM198)
ad vivum penetrant flammae, quo funditus umor defluat et vacuis corrupto sanguine venis arescat fons ipse mali;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:11)
exscindere cives funditus et nomen gentis delere laborat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:113)
non funditus armis concideram;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:117)
Altera ergo vinea fructuosis potius surculis inserenda erit, altera funditus exstirpanda et reserenda, si modo soli bonitas suadebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 8:1)
nil opus vetustioribus exemplis, quotiens populus Romanus cladis exercituum, interitum ducum, funditus amissas nobilis familias constanter tulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 6장7)
abolitas leges et funditus versas, ubi in foro, in limine curiae ab Annia Rufilla, quam fraudis sub iudice damnavisset, probra sibi et minae intendantur, neque ipse audeat ius experiri ob effigiem imperatoris oppositam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장5)
haec omissa funditus rem publicam trahet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 54장17)
ceterum abolitos paulatim patrios mores funditus everti per accitam lasciviam, ut quod usquam corrumpi et corrumpere queat in urbe visatur, degeneretque studiis externis iuventus, gymnasia et otia et turpis amores exercendo, principe et senatu auctoribus, qui non modo licentiam vitiis permiserint, sed vim adhibeant proceres Romani specie orationum et carminum scaena polluantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장6)
fecit et noua opera templum Pacis foro proximum Diuique Claudi in Caelio monte coeptum quidem ab Agrippina, sed a Nerone prope funditus destructum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 9장 1:1)
ora visceraque penitus uruntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION