라틴어 문장 검색

silvis haec fluminibusque sequentis nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat, iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci rura Quirinalesque fuga suspensa per agros Caelica tesca subit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris7)
"nostri cura minor, si non attollere bustis corpora nec plenas antiquis ossibus urnas egerere et mixtos caelique Erebique sub unum funestare deos libet aut exsanguia ferro ora sequi atque aegras functorum carpere fibras?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권213)
ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine cum avertere eam praedam vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 75:1)
quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 77:1)
traxerat aversos Cacus in antra ferox, Cacus, Aventinae timor atque infamia silvae, non leve finitimis hospitibusque malum, dira viro facies, vires pro corpore, corpus grande:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권314)
sane de Caco interempto ab Hercule tam Graeci quam Romani consentiunt, solus Verrius Flaccus dicit Garanum fuisse pastorem magnarum virium, qui Cacum adflixit, omnes autem magnarum virium apud veteres Hercules dictos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2033)

SEARCH

MENU NAVIGATION