라틴어 문장 검색

At si modicus quidem tumor sed exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:1)
Vbi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore uel lacte gargarizandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 4:8)
furfures ex aceto coiere?
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1116)
pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 8:3)
verna lactuca, urtica, malva, cucurbita, ovum sorbile, portulaca, cochleae, palmulae:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XX De his quae boui sicci sunt. 1:4)
brassica, si subcruda est, lactuca, anethum, nasturtium, ocimum, urtica, portulaca, radicula, capparis, allium, cepa, malva, lapathum, beta, asparagus, cucurbita, cerasa, mora, poma omnia mitia, ficus etiam arida, sed magis viridis, uvae recentes, pingues minutae aves, cochleae, garum, salsamentum, ostrea, pelorides, echini, musculi, et omnes fere conchulae, maximeque jus earum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIX De his quae alvum movent. 1:2)
contritae palmulae, furfures in salsa aqua vel aceto decocti.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 2:2)
maximeque , qualia sunt lapathum, urtica, malva;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 14:4)
Prodest etiam torpentis membri summam cutem exasperasse, vel urticis caesam, vel imposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec removeantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 5:1)
Utile est etiam sevum miscere cum hyoscyami et urticae contritis seminibus, sic ut omnium par modus sit, idque imponere:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 10:1)
Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:1)
cibus interdum mollis, ut malva, ut urtica;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, X De tussi. 4:2)
Quin etiam extrinsecus radicem contritam, vel corticem ejus cum furfuribus, aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 4:8)
ut contritum semen urticae, aut brassicae, aut cumini cum aqua, vel menta cum eadem, vel absinthium decoctum, vel hyssopum ex aqua mulsa, vel nasturtii semen cum aceto contritum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIV De lumbricis alvum occupantibus. 2:5)
urticae seminis p. )-(. I. piperis rotundi, bdellii, galbani, ammoniaci thymiamatis, resinae aridae, singulorum p. )-(. Iv.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION