라틴어 문장 검색

"Et cum primum mitigata furia laxaverint oves animum, percussis frondibus attigui nemoris lanosum aurum repperies, quod passim stirpibus convexis obhaerescit."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:94)
Quod oleum flammae, quod sulphur incendio, quod flagellum Furiae, hoc et iste sermo truculentiae hominis nutrimento fuit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:5)
Sed ubi fraudis extremae lapsa decipulo laqueos insidiarum accessit tunc illa uxor egregia sororem mariti libidinosae furiae stimulis efferata primum quidem nudam flagris ultimo verberat, dehinc, quod res erat, clamantem, quodque frustra paelicatus indignatione bulliret, fratrisque nomen saepius iterantem, velut mentitam atque cuncta fingentem titione candenti inter media femina detruso crudelissime necavit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 24:5)
Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est traditurque esse homines in Illyriis qui interimant videndo quos diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu ita nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 9:1)
Cuius rei nuncii postquam in aulam Franciae allati sunt, ita nonnullos iuvenili sanguine ferventes veluti Furiis conciverunt ut legati Angli non sine periculo essent ne motu aliquo repentino violarentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:4)
Sibi habeant hoc Anabaptistae et huiusmodi Furiae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:4)
At in vita humana multum plerunque affert nocumenti, nunc ut Syrenum aliqua, aliquando ut Furiarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:4)
Exitiale sibi vulnus inflixit Caesar eo dicto, Sylla nescivit literas, dictare non potuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 23:3)
Ligae enim confoederationis intra statum quempiam monarchiis semper exitiales.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:23)
Cuius rex uerbis, furiis accensus, acerbis Iussit, ut est moris, furem concidere loris;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:15)
sed vilior ante obscurae latuit pars ignotissima turbae, donec Abundanti furiis — qui rebus Eois exitium primumque sibi produxit — ab imis evectus thalamis summos invasit honores.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:92)
unam pro mundo Furiis concedimus urbem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:27)
me potius saevi manibus permittite Pyrrhi, me Senonum furiis, Brenni me reddite flammis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:77)
Ipsa quoque internis furiis exercita plebis securas iam Roma leva tranquillior arces;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:13)
ultrices Furias matris placavit Orestes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum15)

SEARCH

MENU NAVIGATION