라틴어 문장 검색

Omnia qui magni dispexit lumina mundi, qui stellarum ortus comperit atque obitus, flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur, ut cedant certis sidera temporibus, ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans dulcis amor gyro devocet aerio, idem me ille Conon caelesti in lumine vidit e Bereniceo vertice caesariem fulgentem clare, quam cunctis illa deorum levia protendens bracchia pollicita est, qua rex tempestate novo auctus hymenaeo vastatum finis iuerat Assyrios, dulcia nocturnae portans vestigia rixae quam de virgineis gesserat exuviis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 661)
Cumque Galli, reliqua urbe iam capta, noctis tenebris confusi Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum romani nominis, anserem ibi non ante visum cecinisse Gallos adesse atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Livius et multi scriptores illustres concorditer contestantur. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 12:3)
nunc in Aristippi furtim praecepta relaboret mihi res, non me rebus subiungere conor.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0111)
Naturam expelles furca, tamen usque recurretet mala perrumpet furtim fastidia uictrix.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1011)
mox trahitur manibus regum fortuna retortis,esseda festinant, pilenta, petorrita, naues,captiuum portatur ebur, captiua Corinthus.
(호라티우스의 두번째 편지, 183)
singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes umbrae cum Sagana resonarint triste et acutumutque lupi barbam variae cum dente colubraeabdiderint furtim terris et imagine cerealargior arserit ignis et ut non testis inultushorruerim voces furiarum et facta duarum?
(호라티우스의 풍자, 1권, 08장19)
ponas insignia morbi,fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille dicitur ex collo furtim carpsisse coronas,postquam est inpransi correptus voce magistri?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장177)
nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi et miseram taetris se suffit odoribus ipsa, quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:20)
Qua Galli furtim noctu summa arcis adorti Moenia concubia, vigilesque repente cruentant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 17:3)
Maeonio regi quem serva Licymnia furtim Sustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 9:1)
laetus, quod gloria belli Sit rebus servata suis, rapit agmina furtim, Obscuratque suam per iussa silentia famam, Hoc solum metuens, incautus ab hoste timeri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:2)
Picto quod iuga delicata collo Pardus sustinet inprobaeque tigres Indulgent patientiam flagello, Mordent aurea quod lupata cervi, Quod frenis Libyci domantur ursi Et, quantum Calydon tulisse fertur, Paret purpureis aper capistris, Turpes esseda quod trahunt visontes Et molles dare iussa quod choreas Nigro belua non negat magistro:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CIV1)
Illinc Flaminiae Salariaeque Gestator patet essedo tacente, Ne blando rota sit molesta somno, Quem nec rumpere nauticum celeuma Nec clamor valet helciariorum, Cum sit tam prope Mulvius sacrumque Lapsae per Tiberim volent carinae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV5)
Illinc te rota tollet et citatus Altam Bilbilin et tuum Salonem Quinto forsitan essedo videbis.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, CIV2)
O iucunda, covinne, solitudo, Carruca magis essedoque gratum Facundi mihi munus Aeliani!
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION