라틴어 문장 검색

, nitrum, cuminum, fici folia arida paribus portionibus contunduntur, adjecto aceto.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 86:8)
aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 21:4)
imponendum vero utrumlibet ex iis, quae cum cumino componuntur, supraque posita sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 22:3)
aut ea compositio, quae habet nitri cocti p. )-(. I. resinae pineae, cumini, singulorum p. )-(. II.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 22:4)
Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit vel ex trixagine, vel ex ruta, vel ex stoechade, vel ex cumino et pipere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 6:3)
Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 1:2)
Cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 12장 1:1)
Cavendum quoque est, ne ad praesepia sus aut gallina perrepat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 1:3)
Vel si id non adest, tumorque ostendit iniuriam dentium, cuminum conteritur, eique adicitur exiguum picis liquidae et axungiae, ut lentorem malagmatis habeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:3)
Pulicosae cani remedia sunt sive cyminum tritum pari pondere cum veratro, aquaque mixtum et inlitum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 2:1)
gallinarum vero plerumque agricolae cura solennis est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 1:3)
Sed ex his tribus generibus cohortales feminae proprie appellantur gallinae, mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine vocantur, cum sunt castrati libidinis abolendae causa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 3:1)
Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his exclusi pulli nutriantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 12:5)
Utraque tabulata gallinis servire debent, et ea parvis ab oriente singulis illuminari fenestellis, quae et ipsae matutinum exitum praebeant avibus ad cohortem, nec minus vespertinum introitum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 3:2)
Nam etiam in iis ipsis locis ita crassos parietes aedificare convenit, ut excisa per ordinem gallinarum cubilia recipiant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION