라틴어 문장 검색

Educatio ad responsalitatem pro ambitu potest excitare varias consuetudines quae directe graviterque recidunt in ambitus curam, quae vult vitare ne adhibeatur materia plastica vel chartea, minuere aquae consumptionem, differentia eiectamenta segregare, coquere solumodo quantum rationabiliter edi potest, attente tractare alias creaturas viventes, publicis vehiculis uti vel idem vehiculum inter varias personas communicare, arbores plantare, luminaria inutilia exstinguere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:7)
222. Christiana spiritalitas alium modum exhibet intellegendi vitae qualitatem, et cohortatur ad vitae genus propheticum et contemplativum, quod valeat intime gaudere nec consumptione angi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 283:1)
E contra, mundus immodicae consumptionis idem est atque mundus vexationis vitae in omnibus eius formis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 292:3)
Apud Nationes quae debent maiores mutationes afferre consumptionis morum, iuvenes novam oecologicam sensibilitatem habent spiritumque magnanimum, atque quidam eorum admirabili modo certant de ambitu defendendo, sed ipsi creverunt in condicionibus maximae consumptionis rerumque materialium abundantiae quae difficilem reddit aliorum morum explicationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 268:3)
At mundum spectantes, animadvertimus gradum hunc intervenientis hominis, qui saepenumero rebus nummariis ac immodicae consumptioni deservit, reapse efficere ut terrarum orbis in quo vivimus, minus locuples fiat et minus venustus, magis magisque coartatus pallensque, dum eodem tempore technologiae progressus et consumptiones oblatae sine finibus progrediuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 47:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION