라틴어 문장 검색

Carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, nondum mutato vulgatum corpore Glauci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 14:5)
nec defuit illis squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri vivacisque iecur cervi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:12)
Quae quia nascuntur dura vivacia caute, agrestes aconita vocant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:7)
nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) carmine vocali clarus citharaque Philammon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 39:2)
Saxa trabesque super totosque involvite montes vivacemque animam missis elidite silvis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 52:9)
Quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam, vivacem differtis anum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:19)
Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra moenia deseruit, laeva de parte canori Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus undis, litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae intrat, et ut manes veniat per Averna paternos, orat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 17:1)
Dantes in Divina Comoedia, postquam suam fidem coram sancto Petro professus est, eam describit veluti « favillam / quae dilatatur in flammam postea vivacem, / et sicut stella in caelo, in me scintillat ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:10)
vivax flamma viget, seu cava testula sucum linteolo suggerit ebrio, seu pinus piceam fert alimoniam, seu ceram teretem stuppa calens bibit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae5)
adfatim referta iam sunt adcubantum milia quinque panibus peresis et gemellis piscibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae32)
tempus adest ut iam sapiat divina, serenae mentis consilio vivacius abdita sollers quaerere et aeternae tandem invigilare saluti, quamquam, si tantus amor est et cura vetusti moris et a prisco placet haud discedere ritu, exstat in antiquis exemplum nobile libris, iam tunc diluvii sub tempore vel prius uni inservisse Deo gentem quae prima recentes incoluit terras vacuoque habitavit in orbe;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2121)
fluxit ab uberibus nemorosa in valle lupinis infantesque aluit, dum nascitur ipse, gemellos?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2135)
Quinque Deus panes fregit piscesque gemellos, his hominum large saturavit milia quinque.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Quinque panes et duo pisces1)
si duo sunt, igitur cur non sint multa Deorum milia cur numero Deitas contenta gemello est?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 131)
emicant iuxta lapides gemelli ardet et splendor parilis duorum igne corusco.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION