라틴어 문장 검색

Ergo dolos languere dolet gemitusque silere Ingemit atque suos luget torpescere luctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:4)
Iam Gemitus sua dampna gemit, iam Luctus inundans Assumit sibi se, Fletus lacrimatur et omnis Turba comes, meret Planctus Lacrimeque madescunt.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 10:3)
Unde, instrumentorum officinae quas silentii torpor faciebat elingues, aspirare videbantur in gemitum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:8)
Dum vero super his injuriis miserabiles gemitus in audientia Christianorum [0433D] proferret, inter proceres et milites Christi Henricum de Ascha castello recognovit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:4)
Unde quotidie fame invalescente, et exercitu prae indigentia moriente, praecipue humili populo, miserabiles gemitus et dolores piissimum antistitem et universos principes legionis [0467B] pulsant et sollicitant, quatenus super his miseriis consulant quomodo populus posset sustentari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:2)
Admirandos etiam duodecim potentissimos regis [0478D] Darsiani vespere illo in eodem praelio cecidisse asserebant, de quorum nece planctus et gemitus totam conturbabat Antiochiam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 132:4)
Hac in regione Sidonis dum plures a praedictis et ignitis serpentibus periclitarentur, et gemitus planctusque magnus super pereuntibus haberetur, medicinam hanc ab indigenis edocti sunt, ut omnis a serpentibus percussus nobiliorem ac praepotentem [0534C] exercitus adiret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:7)
Quo audito, et morte [0715C] Godefridi dilectissimi militis agnita, concussum est cor illius dolore vehementi, et vultus ejus ab omni hilaritate decidit, ac universorum corda, qui his paschalibus feriis laetitia affluebant, in luctum et gemitum per omnes vicos et plateas civitatis Ptolemaidis commutata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:2)
Et ita, "Quanta sunt felicium hominum gaudia, tantisunt invidorum gemitus," ut Socrates dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 19:6)
Acquirit gemitus premia nulla tuus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:3)
Tristia mæstum vultum verba decent, iratum plena minarum, Ludentem lasciva, severum seria dicta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 88:1)
Acquirit gemitus præmia nulla tuus, Temperet ergo tuum modus et prudentia fletum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:2)
"Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exurgam, dicitDominus."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 14:12)
ante escam gemitus, inter cibos fletus, lacrymae, dolores, timores, sollicitudines, nulla requies a perturbationibus, nulla a laboribus reclinatio, irae et indignationis motus horridior.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:23)
Ego exaudivi gemitum filiorum Israel, quomodo Aegyptii in servitutem deprimunt eos, et memor factus sum Testamenti mei.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION