라틴어 문장 검색

His verbis hominis gravissimi incitatus adulescentulus cum naviculis cuiusquemodi generis XXX, inibi paucis rostratis, profectus ab Utica in Mauretaniam regnumque Bogudis est ingressus expeditoque exercitu numero servorum liberorum II milium, cuius partem inermem, partem habuerat armatam, ad oppidum Ascurum accedere coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 23:1)
Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, prima vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur:
(카이사르, 내란기, 1권 20:1)
In eo concilio Cingetorigem, alterius principem factionis, generum suum, quem supra demonstravimus Caesaris secutum fidem ab eo non discessisse, hostem iudicat bonaque eius publicat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 56장3)
fateor, Stilicho, non parva poposci, sed certe mereor princeps, hoc principe natus qui sibi te generum fraterna prole revinxit, cui Mariam debes.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:17)
plus iam, plus domino cuncti debere fatemur, quod gener est, invicte, tuus.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:215)
generis pro sors durissima nostri!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:48)
nec verbera tergo cessavere tamen, quotiens decepta libido irati caluisset eri, frustraque rogantem iactantemque suos tot iam per lustra labores dotalem genero nutritoremque puellae tradidit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:66)
adde, quod eunuchus nulla pietate movetur nec generi natisve cavet.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:104)
tum forte decorus cum Stilichone gener pacem inplorantibus ultro Germanis responsa dabat, legesque Caucis arduus et flavis signabat iura Suebis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:233)
unaque cuncto poena manet generi:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:278)
gener Augusti pridem fueras, nunc rursus eris socer Augusti.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 3:5)
Aethiopem nobis generum, Nasamona maritum ingerit;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:121)
Haec ubi sederunt genero, notissima Marti robora, praecipuos electa pube maniplos disponit portuque rates instaurat Etrusco.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:274)
hic coniunx, hic progenies, hic carior omni luce gener;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:109)
gener Augusti pridem fueras, nunc rursus eris socer Augusti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Stilichonem5)

SEARCH

MENU NAVIGATION