라틴어 문장 검색

habes et Phoebum, quem tibi iure poetico inquilinum factum constat ex numine, illum scilicet Phoebum Anthedii mei perfamiliarem, cuius collegio vir praefectus non modo musicos quosque verum etiam geometras, arithmeticos et astrologos disserendi arte supervenit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem3)
Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae dei vestri, sicut nec obsequia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 5:3)
Similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis de sympathia stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis diatessaron et diapente, a geometris [divisus] qui graece λόγοσ ὀπτικόσ appellatur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장69)
cum ergo haec ita fuerint primo constituta et natura non solum sensibus ornavisset gentes quemadmodum reliqua animalia, sed etiam cogitationibus et consiliis armavisset mentes et subiecisset cetera animalia sub potestate, tunc vero ex fabricationibus aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et disciplinas, e fera agrestique vita ad mansuetam perduxerunt humanitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장25)
Item Pythagoras normam sine artificis fabricationibus inventam ostendit, et quod magno labore fabri normam facientes vix ad verum perducere possunt, id rationibus et methodis emendatum ex eius praeceptis explicatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말18)

SEARCH

MENU NAVIGATION