라틴어 문장 검색

cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas.
잎이 돋자마자, 너희는 그것을 보고 여름이 이미 가까이 온 줄을 저절로 알게 된다. (불가타 성경, 루카 복음서, 21장30)
proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem.
그러나 가시나무와 엉겅퀴를 내게 되면 쓸모가 없어서 오래지 않아 저주를 받고, 마침내는 불에 타 버리고 맙니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 6장8)
providentes, ne quis desit gratiae Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi;
여러분은 아무도 하느님의 은총을 놓쳐 버리는 일이 없도록 조심하십시오. 또 쓴 열매를 맺는 뿌리가 하나라도 솟아나 혼란을 일으켜 그것 때문에 많은 사람이 더럽혀지는 일이 없도록 조심하십시오. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 12장15)
et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum.
그리고 다시 기도하자, 하늘이 비를 내리고 땅이 소출을 냈습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 5장18)
Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus.
땅이 새순을 돋아나게 하고 정원이 싹을 솟아나게 하듯 주 하느님께서는 모든 민족들 앞에 의로움과 찬미가 솟아나게 하시리라. (불가타 성경, 이사야서, 61장11)
Hujus mentum nunc primam germinabat lanuginem, nunc ibidem herba fimbriat prolixior, nunc luxuriantis barbae vellere silvescere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:9)
Quanto hoc pulchrius quod anima ornata virtutum floribus hortus sit, vel in se paradisum habeat germinantem (Ibid.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:14)
quia non conveniebat, ut idem solum et contagia parricidalis sanguinis reciperet praeter naturam, et fructus secundum naturam germinaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:7)
Haec quamdiu velut intus clausa sunt, nec tamquam in herbis germinant, quodam sinu bonae mentis foventur, ne prodeant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:7)
Ecce omnia secundum liberalitatis divinae providentiae gratiam dives natura generavit, omnia in usum hominum germinavit terra fecundior, segetes spectantur, tritico et hordeo campi replentur, comae arborum venturi fructus floribus vestiuntur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:4)
in homine solo se degenerasse cognoscit, spinas et tribulos pro fructibus ferens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:11)
Tunc incipiunt gemmare arbores, germinare fructus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:12)
Ergo quasi germinantis correctionis, licet non magnum aliquod, tamen vexit insigne et folium oleae, in qua arbore oliva generatur, ex qua oleum conficitur, quo materiale hoc lumen fovetur, et tenebrarum fugatur obscuritas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:7)
correctio autem quasi radicem sui poenitentiam habet, quae poenitentia non potest in turbidis, sed in iis qui spiritalem jam sermonem acceperint, germinare.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:10)
Si diluvii tempore natum est folium, advertit utique justus nova semina misericordiae fructificasse coelestis, ut radices arborum viverent, et quasi resumpta anima fetus germinarent vetustos, atque in assuetos partus redirent, quorum indicium praemissa folia demonstrarent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION