라틴어 문장 검색

Tulit ergo Daniel picem et adipem et pilos et coxit pariter; fecitque massas et dedit in os draconis et, cum comedisset, diruptus est draco. Et dixit: " Ecce quae colebatis ".
다니엘은 역청과 굳기름과 머리털을 가져다가 한데 끓여 여러 덩어리로 만들고 나서, 그것들을 뱀의 입 쪽으로 던졌다. 뱀은 그것들을 먹더니 터져 죽었다. 그러자 다니엘이 말하였다. “보십시오, 여러분이 숭배하던 것을!” (불가타 성경, 다니엘서, 14장27)
Unde et a summitate coeli, et solemnitate angelorum exorsus usque ad dracones et serpentes atque omnes abyssos, divinas extendit laudes, cum dixerit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:17)
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:18)
Ut tamen vobis contra me omnis removeatur occasio, vestri gratia amori non curabo vacare, et videbo an peccatrix virgo conceperit et pepererit mitis gallina draconem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 20:5)
Pygmaeum territat agmen Major, et immanem miratur turba Gigantem.
(JOSEPHUS ADDISON, MACHINAE GESTICULANTES (ANGLICE A PUPPET-SHOW) 3:5)
flagrantia tela deorsum Torquentur Jovis acta manu, dum vasta Gigantum Corpora fusa jacent, semiustaque sulphure fumant.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 14:5)
in hoc tamen nulla uilitate plebescat, nullos reprehensionis morsus sustineat, quod modernorum redolet ruditatem, qui et ingenii preferunt florem et diligentie efferunt dignitatem, cum pigmea humilitas excessui superposita giganteo, altitudine gigantem preueniat et riuus a fonte scaturiens in torrentem multiplicatus excrescat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:5)
Illic picture ridens lasciuia ludit, Scemate sub uario monstrans quid musica possit, Que sint uincla, quibus compaginet omnia nodis, Que species artis, que musica colligit horas, Distinguit menses, locat anni tempora, cogit Excursus, elementa ligat iungitque planetas, Astra mouet uariasque uices que musica nectit, Corporis humani partes mundumque minorem Ordinat et specie mundi melioris honorat, Vt sic pigmeus fraterculus esse gigantum Maiorisque minor mereatur ymagine pingi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:9)
Se celum terre conformat, cedrus ysopo, Ipse gigas nano, fumo lux, diues egeno, Egroto sanus, seruo rex, purpura sacco.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:10)
Illic coturnicem figurae draconis ignorantem fallaciam, imaginariae vocis decipiebant sophismata.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:110)
Quo Phoebus noctem propriis depauperat horis, Pigmaeusque dies incipit esse gigas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:19)
Sequere scorpionem, leonem et draconem, sed malam feminam non sequaris!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 87:2)
Ibi fuerunt gigantes illi, qui ab initio fuerunt statura magna scientes praelium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:33)
Gigantibus qui vixerunt aetate Noe, similes esse homines cultui carnis suae studentes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 1:1)
Gigantes autem erant in terra in diebus illis (Gen. VI. 4).
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION