라틴어 문장 검색

Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장16)
super glandem autem averso . . . emplastro inposito induci.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장20)
Contra si glans ita contecta est, ut nudari non possit, quod vitium Graeci phimosin appellant, aperienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장22)
cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장31)
Si super glandem notae revertuntur, nimis adprehensum est et ultra notari debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장33)
si glans ab iis libera est, is locus idoneus fibulae est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장34)
Si id fieri non potuit, cutis extrema quam plurimum adtrahenda et condita glande lino vincienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장14)
dabantque aut nigrum ueratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam *λ*ε*π*ι*δ*α *χ*α*λ*κ*ο*υ Graeci uocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac uel asininum aut bubulum, uel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 1:2)
Inter domesticas uero quadrupedes leuissima suilla est, grauissima bubula.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 7:1)
ex domesticis animalibus bubula:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 24장 1:6)
item bubula omnisque dura caro;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 2:3)
lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum, ac sebum ipsum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 30장 2:2)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admouendae sunt, pulsandusque leuiter inflatis uesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 7:5)
Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ipsi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo diuiditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 4:1)
deinde admouere uesicas bubulas uel utriculos oleo calido repletos, uel ex farina calidum cataplasma, uel piper rotundum cum ficu contusum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION