라틴어 문장 검색

Transmittunt cursu campos, atque agmina cervi Pulverulenta fuga glomerant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 9:1)
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere Inpositi dorso, atque equitem docuere sub armis Insultare solo et gressus glomerare superbos, cur Virgilius equi officium equiti dederit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 8:2)
Nam insultare solo et glomerare gressus equi constat esse, non equitis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 8:3)
— atque equitem docuere sub armis, id est, docuerunt equum portantem hominem Insultare solo et gressus glomerare superbos
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 12:2)
non hasta viris, non letifer arcus, Telum flamma fuit, rapiensque incendia ventus Per Romana tulit celeri munimina cursu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:53)
Obliquusque caput vanas serpentis in auras Effusae tuto comprendit guttura morsu Letiferam citra saniem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:6)
Mox ubi percussit tensas Notus altior alas, Confusos temere immixtae glomerantur in orbes, Et turbata perit dispersis littera pennis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:79)
Tali spiramine Nesis Emittit stygium nebulosis aera saxis, Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:39)
Caesaris ut miles glomerato pulvere victus Ante aciem, caeci trepidus sub nube timoris Hostilius occurrit fugiens, inque ipsa pavendo Fata ruit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:18)
Semina foecundae segetis calcata perussit, Et non letiferas spirando perdidit auras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:7)
Omnis eques cessit campis, glomerataque pubes In sua conversis praeceps ruit agmina frenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:43)
Impendisse pudet lacrimas in funere mundi Mortibus innumeris, ac singula fata sequentem Quaerere, letiferum per cuius viscera vulnus Exierit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:35)
Letiferae tibi caussa morae fuit avia Lesbos, Et prior in Nili pervenit litora Caesar.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:3)
Vadimus in campos steriles, exustaque mundi, Qua nimius Titan, et rarae in fontibus undae, Siccaque letiferis squalent serpentibus arva, Durum iter.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:32)
in terras parvus cum decidit infans, Ne qua sit externae Veneris mixtura timentes, Letifera dubios explorant aspide partus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION