라틴어 문장 검색

Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:16)
ense Thyestiadae poenas exegit Orestes, sed mixtum pietate nefas dubitandaque caedis gloria, materno laudem cum crimine pensat;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:42)
evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua laude ire non posse.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 14:2)
patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae discutienda valent sterilis mala robora fici, quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X58)
et studia ut "tantus amor laudum et generandi gloria mellis";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 52)
Quis enim honorem, quis gloriam, quis laudem, quis ullum decus tam umquam expetivit, quam ignominiam infamiam contumeliam dedecus fugit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:3)
quod ego periculum non extimesco, modo vestri facti gloriam cum mea laude communicet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 2 1:4)
Ad movendos animos cohortationes ad defendendam rem publicam, ad laudem, ad gloriam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:4)
alioqui humile est, sine laude, sine gloria, prodesse, quia expedit.
(세네카, 행복론, Liber IV 66:3)
quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris, quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur, in iis esse laborandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 4 2:3)
paupertas, inquam, prisca aput saecula omnium ciuitatium conditrix, omnium artium repertrix, omnium peccatorum inops, omnis gloriae munifica, cunctis laudibus apud omnis nationes perfuncta.
(아풀레이우스, 변명 17:5)
Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. ?Selah. Operit caelos gloria eius, et laudis eius plena est terra.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장3)
Haec est quidem, Evangele, Maronis gloria, ut nullius laudibus crescat, nullius vituperatione minuatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:2)
itaque ei mihi videntur fortunate beate- que vixisse cum in ceteris civitatibus tum maxime in nostra, quibus cum auctoritate rerumque gestarum gloria tum etiam sapientiae laude perfrui licuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 4:1)
erit profecto inter horum laudes aliquid loci nostrae gloriae, nisi forte maius est patefacere nobis provincias, quo exire possimus, quam curare, ut etiam illi, qui absunt, habeant, quo victores revertantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION