라틴어 문장 검색

In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, sive ruptis intus membranis aliquibus sive laxatis, et similis figura acino fit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장161)
Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perveniunt eique inhaerescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장186)
Tum interest venae pituitam mittant quae inter calvariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et calvariam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장237)
inferiores per eas membranas, quae ob oculis ad cerebrum tendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장239)
Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장3)
supra deinde oras scalpello exulcerare, et postea suere, ac medicamentum, quo glutinetur, inponere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장14)
neque enim aut glutinatur aut acu tuto traicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장22)
fereque septimo die glutinatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장29)
suturam vero inlini vel spuma argenti vel alio glutinante.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 11장9)
— Horum extrema lingua volsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne venae quae iuxta sunt violentur et profusione sanguinis noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장48)
demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장10)
Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장12)
interdum enim glutinatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장4)
Tum minister oras ulceris leviter diducere manibus suis vel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장11)
Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utriusque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION