라틴어 문장 검색

Crassiorem autem pituitam faciunt oua sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 23장 1:1)
cuius generis sunt olea, cupressus, myrtus, lentiscus, tamarix, ligustrum, rosa, rubus, laurus, hedera, Punicum malum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 4:1)
Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, uinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:5)
Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem aluum praestet, caro glutinosa:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:6)
Cibus ualens esse debet et glutinosus, maximeque caro.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:5)
cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 3:4)
adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:3)
Idemque etiam decocta lentiscus praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 7:2)
nihil ex is adsumere, quae contrahere semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 28장 2:2)
At si tumor est, foueri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliaue uerbena ex reprimentibus decocta sit, induci uero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 7:1)
[apii semen], narcissi radix, [omphacium], alcyonium, [oleum ex amaris nucibus], alium, mel crudum, uinum, lentiscus, squama ferri, fel taurinum, scamonia, uua taminia, cinnamomum, styrax, cicutae semen, omphacium, apii semen, resina, narcissi semen, fel, nuces amarae oleumque earum, atramentum sutorium, chrysocolla, ueratrum, cinis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 6장 2:1)
bdelli, styracis, Hammoniaci, galbani, resinae aridae et liquidae pineae, item ex lentisco, turis, iridis, singulorum P. #1108 II.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 24:3)
bdelli, styracis, Hammoniaci thymiamatis, galbani, resinae aridae et ex lentisco liquidae, turis masculi, iridis Illuricae, cerae, singulorum P. #1108 IIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 26:3)
sanies est tenuior hoc, uarie crassa et glutinosa et colorata.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:4)
Pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION