라틴어 문장 검색

Crassiorem autem pituitam faciunt oua sorbilia, halica, oriza, amulum, tisana, lac, bulbi, omniaque fere glutinosa.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 23장 1:1)
At simul et reprimunt et refrigerant herba muralis (*π*α*ρ*θ*ε*ν*ι*ο*ν uel *π*ε*ρ*δ*ε*ι*κ*ι*ο*ν appellant), serpullum, puleium, ocimum, herba sanguinalis, quam Graeci *π*ο*λ*υ*γ*ο*ν*ο*ν uocant, portulaca, papaueris folium, capriolique uitium, coriandrum, folia hyoscyamu, muscus, siser, apium, solanum (quam strychnon Graeci uocant), brassicae folia, intubus, plantago, feniculi semen;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 2:2)
Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, uinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 1:5)
Cibus autem in eiusmodi morbis maxime dandus est, qui mollem aluum praestet, caro glutinosa:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 6:6)
Cibus ualens esse debet et glutinosus, maximeque caro.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:5)
cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 3:4)
adhibendi lenes et glutinosi cibi, sed citra satietatem:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 5:3)
nihil ex is adsumere, quae contrahere semen uidentur, qualia sunt siligo, simila, oua, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 28장 2:2)
sanies est tenuior hoc, uarie crassa et glutinosa et colorata.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:4)
Pus crassissimum albidissimumque, glutinosius et sanguine et sanie.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 24:5)
Melitera crassior et glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 25:5)
optimus calidus, ruber, modice crassus, non glutinosus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 26:5)
Sanies igitur mala est multa, nimis tenuis, liuida aut pallida aut nigra aut glutinosa aut mali odoris, aut quae ipsum ulcus et iunctam ei cutem erodit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 27:3)
Hidros autem peior est multus, crassus, subliuidus aut subpallidus, glutinosus, ater, calidus, mali odoris:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 28:1)
inestque multus umor glutinosus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION