라틴어 문장 검색

Pulcher es et gnarus, menbris et origine clarus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:11)
metu territare: non sine causa fieri, ut Gallia omni nobilitate spoliaretur; id esse consilium Caesaris, ut quos in conspectu Galliae interficere vereretur, hos omnes in Britanniam traductos necaret;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 6장5)
At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 54장1)
Interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias colloquendi aut territandi causa: equites plerumque omnes tela intra vallum coniciebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 57장3)
nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장3)
iuvenes venere protervi lascivique senes, quibus est insignis edendi gloria corruptasque dapes variasse decorum, qui ventrem invitant pretio traduntque palato sidereas Iunonis aves et si qua loquendi gnara coloratis viridis defertur ab Indis, quaesitos trans regna cibos, quorumque profundam ingluviem non Aegaeus, non alta Propontis, non freta longinquis Maeotia piscibus explent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:195)
territat adsiduus lunae labor atraque Phoebe noctibus aerisonas crebris ululata per urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:78)
qui bella moliri, armorum et militiae gnaros;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 4:3)
Harum partium quaeque suis muneribus fungitur, si modo vinitor gnarus est iis utendi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 1:7)
gnarum id Caesari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장5)
augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omitteretur ripa, invasurus hostis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장4)
quod gnarum duci incessitque itineri et proelio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장7)
trudebanturque in paludem gnaram vincentibus, iniquam nesciis, ni Caesar productas legiones instruxisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장5)
circumdata hinc regi specie honoris valida manus, tribunique et centuriones monendo, suadendo, et quanto longius abscedebatur, apertiore custodia, postremo gnarum necessitatis in urbem traxere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 67장2)
aberat quippe adulatio, gnaris omnibus laetam Tiberio Germanici mortem male dissimulari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION