라틴어 문장 검색

"Venit enim iam in contentionem, utrum sit probabilius, deosne immortalis, rerum omnium praestantia excellentis, cursare omnium mortalium qui ubique sunt, non modo lectos, verum etiam grabatos et, cum stertentem aliquem viderint, obicere eis visa quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno ad coniectorem mane deferant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 192:1)
Ille ut se in grabatum reiecit viditque Gitona in conspectu ministrantem, movit caput et Laudo inquit Ganymedem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:6)
Quis autem grabatum illum erexit, aut quid sibi vult tam furtiva molitio?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:2)
Dum haec ego iam credenti persuadeo, Giton collectione spiritus plenus ter continuo ita sternutavit, ut grabatum concuteret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:8)
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:10)
"surge valens, surge innocuus, iam tolle grabatum:"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3317)
"extrema omnium igni, grabato et lamminis exerceatur quaestio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.66)
Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:9)
grabatus ille verus sit et sagum et panis durus ac sordidus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 7:2)
" Magnificentior, mihi crede, sermo tuus in grabato videbitur et in panno.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 9:2)
Alioquin leve argumentum est bonae voluntatis grabatus aut pannus, nisi apparuit aliquem illa non necessitate pati, sed malle.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 11:4)
illis munus erat decussa Cydonia ramo, et dare puniceis plena canistra rubis, nunc violas tondere manu, nunc mixta referre lilia vimineos lucida per calathos, et portare suis vestitas frondibus uvas aut variam plumae versicoloris avem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1314)
Qui cum Brittaniam remeans in Galliarum partes deuenisset, tactus est infirmitate repentina, et ea crescente adeo pressus, ut neque equo uchi posset, sed manibus ministrorum portaretur in grabato.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:2)
Imperavi Gitoni, ut raptim grabatum subiret annecteretque pedes et manus institis, quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Vlixes Cyclopis arieti adhaesisset, extentus infra grabatum scrutantium eluderet manus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION