라틴어 문장 검색

Altero sulco seminari debet post aequinoctium, media fere sementi, si laeto solo, si gracili, maturius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:1)
Illic, dum tenerum est, con- vertitur, ut celeriter ipsum putrescat permisceaturque gracili solo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 6:2)
Hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus, non tantum fructus dulcedine, sed etiam facilitate per quam omni paene regione et omni declinatione mundi, nisi tamen glaciali vel prae-fervida, curae mortalium respondet, tamque felix campis quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta, saepe etiam gracili;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 3:1)
Pingui et uberi dabit agro gracilem vitem, nec natura nimis fecundam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 5:3)
Nam et feracior et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:2)
Pinguique arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura gracilibus et exilibus uvis praebere valet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 15:4)
quia si viminibus salicis aut ulmi ligaveris, increscens vitis se ipsa praecidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 2:2)
Amerina salix gracilem virgam et rutilam gerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 4:4)
Ea est autem senectus, cum vel exaruit situ et inertia plurium annorum, vel ita densatum est, ut gracilis et cannae similis harundo prodeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 32장 3:3)
Id autem facile consequi poterit, si ulmorum semi- narium paratum habuerit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 1:4)
Ulmorum duo esse genera convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 2:1)
Atiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 2:4)
Est autem ulmus longe laetior et procerior, quam nostra,frondemque iucundiorem bubus praebet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 3:1)
Itaque si fieri poterit, totum agrum genere uno Atiniae ulmi conseremus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 4:1)
Sed vitem maxime populus videtur alere, deinde ulmus, post etiam fraxinus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION