라틴어 문장 검색

igitur Aesopi fabellas, quae fabulis nutricularum proxime succedunt, narrare sermone puro et se supra modum extollente, deinde eandem gracilitatem stilo exigere condiscant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 326:1)
quod quidem natum ab ostentatione declamatoria iam in forum venit, postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum, sed ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi, qualis saepius desideratur, narrationis gracilitati coniuncta argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi voluptatibus oratio refrigescat In quo vitium illud est, quod sine discrimine causarum atque utilitatis hoc, tanquam semper expediat aut etiam necesse sit, faciunt, eoque sumptas ex iis partibus, quarum alius erat locus, sententias in hanc congerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia alieno loco dicta sunt, dici suo non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 224:1)
similemne Lysiacae gracilitati, quem fulminibus et caelesti fragori comparant comici, dum illi conviciantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:4)
In capitis mei levitatem iocatus est et in oculorum valitudinem et in crurum gracilitatem et in staturam.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 86:2)
si tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:3)
Nam sunt, quibus ita plerumque inlusio nascitur, ut eorum animus, etiam in somno corporis positus, turpibus imaginationibus non fedetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:4)
Item postea Dianae constituere aedem, quaerentes novi generis speciem isdem vestigiis ad muliebrem transtulerunt gracilitatem, et fecerunt primum columnae crassitudinem altitudinis octava parte, ut haberet speciem excelsiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장15)
Tertium vero, quod Corinthium dicitur, virginalis habet gracilitatis imitationem, quod virginis propter aetatis teneritatem gracilioribus membris figuratae effectus recipiunt ornatus venustiores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장20)
Nam et rationis uniuersum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION