라틴어 문장 검색

Has res commodissime Xenophon Socraticus persecutus est in eo libro, qui Oeconomicus inscribitur, quem nos, ista fere aetate cum essemus, qua es tu nunc, e Graeco in Latinum convertimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 114:2)
Namque ego, Catule, - dicam enim non reverens adsentandi suspicionem - neminem esse oratorem paulo inlustriorem arbitror [neque Graecum neque Latinum] quem aetas nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter audierim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 122:1)
ego, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit, profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum et Graecorum et Latinorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:6)
), sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis, causis agendis omnibus scriptis Graecis, Latinis, omni denique varietate litterarum mearum te non modo iis quos vidissemus sed iis de quibus audissemus omnibus anteferrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 16:3)
multoque melius haec notata sunt verbis Latinis quam Graecis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 10:5)
arva relegatum iussisti visere Ponti, et Scythicum profuga scindere puppe fretum, iussus ad Euxini deformia litora veni aequoris - haec gelido terra sub axe iacet - nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum, glaebaque canenti semper obusta gelu, nesciaque est vocis quod barbara lingua Latinae, Graecaque quod Getico victa loquella sono est, quam quod finitimo cinctus premor undique Marte, vixque brevis tutum murus ab hoste facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 229)
Tum si quis est qui dictum in se inclementius Existimavit esse, sic existimet, Responsum non dictum esse, quia laesit prior, Qui bene vertendo, et easdem scribendo male, ex Graecis bonis Latinas fecit non bonas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 2)
Apporto novam Epidicazomenon qnam vocant comoediam Graeci, Latini Phormionem nominant;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 015)
hanc partem παρέκβασιν vocant Graeci, Latini vel egressionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 234:1)
quanta sit autem in ea difficultas, vel duo maxime oratores, alter Graecae alter Latinae eloquentiae principes, docent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 110:2)
non tamen quidquid non erit proprium, protinus et improprii vitio laborabit, quia primum omnium multa sunt et Graece et Latine non denominata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 43:1)
vertere Graeca in Latinum veteres nostri oratores optimum iudicabant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 203:1)
litteris Graecis et Latinis docta, psallere et saltare elegantius, quam necesse est probae, multa alia, quae instrumenta luxuriae sunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 25장3)
Igitur Sulla gentis patriciae nobilis fuit, familia prope iam extincta maiorum ignavia, litteris Graecis atque Latinis iuxta [atque doctissime] eruditus, animo ingenti, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장4)
Dicebat autem suasorias libentissime et frequentius Graecas quam Latinas.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret, cum denuntiatum esset illi responso auguris periculum. 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION