라틴어 문장 검색

Cetera, quae pluribus apud Graecos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, praeteribo, etiam si amarum nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum, quae omnia irarum differentiae sunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 26:1)
Quod colimus, deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum verbo quo iussit, ratione qua disposuit, virtute qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum maiestatis suae, unde et Graeci nomen mundo κόσμον accommodaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 1:1)
multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque universo nomine Graecorum terra marique ausi sunt, nihil magnificentius quam quod ea tempestate, non territi tanta mole inminentis belli, legatos ad regem miserunt, ne Chelidonias - promunturium Ciliciae est inclutum foedere antiquo Atheniensium cum regibus Persarum - superaret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 252:1)
Penestarum equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium, - tum Epidamni magis celebre nomen Graecis erat - missi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 233:3)
huic nomen graece Onagost fabulae;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, PROLOGVS8)
huic Graece nomen est Thensauro fabulae:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, PROLOGVS16)
Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit - arcem enim antiquissimus rex condidit Belus - et Ctesiphon, quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus, incolarum viribus amplificatam et moenibus, Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 23:4)
FIGURAE quaedam numerorum, quas Graeci certis nominibus appellant, vocabula in lingua Latina non habent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XIV 2:1)
Graeci communi nomine, quicquid est, hydrocelen appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장43)
Graeci communi nomine, quicquid est, hydrocelen appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 7:1)
Graeci communi nomine, quidquid est, ὑδροχήλην appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 7:1)
Milichus praemiis ditatus conservatoris sibi nomen, Graeco eius rei vocabulo, adsumpsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장4)
Vidimus, o cives, Diomede ut talium nominum accusativus Graecus est in e desinens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 19:4)
quod dii prius o. i. i. adeo se ostendit favere Troianis, ut nomen etiam Graecorum exsecretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1901)
nam apud nos Graeca huius nominis non est declinatio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2402)

SEARCH

MENU NAVIGATION