라틴어 문장 검색

Tum spicis et dente comas inlustris eburno et calido rubicunda die sic Africa fatur:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:118)
Sed granaria, ut dixi, scalis adeantur et modicis fenestellis aquilonibus inspirentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 10:1)
Sed et lacibus distinguuntur granaria, ut separatim quaeque legumina ponantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 13:3)
quoniam et e contrario macer tantundem seminis poscit, nam nisi rare conseritur, vanam et minutam spicam facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 5:3)
Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque spicam legere oportet separatimque ex ea semen reponere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 11:1)
Ea cum spicas ediderunt, prius quam semina hient aestibus,manu carpuntur, et suspensa in sole cum adsiccuerunt, reconduntur atque ita reposita perennant diutius quam cetera.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 18:5)
Nam vineis iam 9 emaciatis et arvis optimum stercus praebet ac vel effeto solo provenit vel repositum in granario patitur aevum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 1:3)
Nam certum habeo frumentis utiliorem agrum esse, qui nihil quam qui istam spicam proximo anno tulerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 7:3)
deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam refrigeratamque in granarium conferto.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 12:2)
Omne autem frumentum et hordeum, quicquid denique non duplici semine est, spicam a tertio ad quartum nodum emittit et, cum totam edidit, octo diebus deflorescit ac deinde grandescit diebus quadraginta, quibus post florem ad maturitatem venit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 10:1)
7 nam dispendiosa est cunctatio, primum quod avibus praedam ceterisque animalibus praebet, deinde quod grana et ipsae spicae culmis arentibus et aristis celeriter decidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 1:2)
Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis vel denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, in densa difficillimum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 3:2)
Sin autem spicae tantummodo recisae sunt, possunt in horreum conferri et deinde per hiemem vel baculis excuti vel exteri pecudibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 4:1)
Ipsae autem spicae melius fustibus tunduntur vannisque expurgantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 4:3)
sin protinus usui destinantur, nihil attinet repoliri, satisque est in umbra refrigerari et ita granario inferri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION