라틴어 문장 검색

Neque rursus princeps aut status alienationem animorum et invidiam grassantem minus pendat, quod aut saepius aut diutius illa fastidia animorum aestuarunt, neque quicquam inde detrimenti respublica cepit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:13)
At nos desuper irridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae aspirare fas non sit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:17)
Exarmaueris impotentis iram;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 14:1)
Quod luctus dabat impotens,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 24:1)
Considera uero quanta sceleratos homines habeat impotentia.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:19)
duorum egressus coli, duo esse praetoria, pervicacibus magis et impotentibus mulierum iussis quae Oppiis quondam aliisque legibus constrictae nunc vinclis exolutis domos, fora, iam et exercitus regerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장9)
ii dum eminus grassabantur crebra et inulta vulnera fecere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장5)
Sed ut studia procerum et largitio principis adversum casus solacium tulerant, ita accusatorum maior in dies et infestior vis sine levamento grassabatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 66장1)
sanctitate domus priscum ad morem, comis ultra quam antiquis feminis probatum, mater impotens, uxor facilis et cum artibus mariti, simulatione filii bene composita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장6)
non enim se negotiorum omnium iudicem fore, ut clausis unam intra domum accusatoribus et reis paucorum potentia grassaretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장4)
deinde ubi Caesarem esse qui grassaretur pernotuit augebanturque iniuriae adversus viros feminasque insignis, et quidam permissa semel licentia sub nomine Neronis inulti propriis cum globis eadem exercebant, in modum captivitatis nox agebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장2)
rursum grassatus ignis patulis magis urbis locis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 40장3)
Sequitur caedes Annaei Senecae, laetissima principi, non quia coniurationis manifestum compererat, sed ut ferro grassaretur, quando venenum non processerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장3)
idque iucundius quam tutius fuit, quia inter impotentes et validos falso quiescas:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 36장 1:2)
minore avaritia ac licentia grassatus esset T. Vinius si ipse imperasset:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION