라틴어 문장 검색

Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:2)
atque ut illis saepicule et intervocaliter clamantibus nullus respondit dominus, iam forem pulsare validius et, quod diligentissime fuerat oppessulata, maius peiusque aliquid opinantes, nisu valido reducto vel diffracto cardine tandem patefaciunt aditum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 27:7)
nam telum transvectum atque ex maxima parte pone tergum elapsum soloque nisus violentia defixum rigore librato suspenderat corpus.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:7)
Nec tamen sui molliorem provocarat, quippe insperato et longe contra eius opinionem resistens iuvenis complexu fortissimo arripit eius dexteram, magnoque nisu ferro librato multis et crebris ictibus impuram elidit divitis animam, et ut accurrentium etiam familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguine delibuto mucrone gulam sibi prorsus exsecuit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:5)
Illa vero, quotiens ei parcens nates recellebam, accedens totiens nisu rabido et spinam prehendens meam appliciore nexu inhaerebat, ut Hercule etiam deesse mihi aliquid ad supplendam eius libidinem crederem, nec Minotauri matrem frustra delectatam putarem adultero mugiente.
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:9)
Haec ut primum ante iudicis conspectum facta est, nisu brachiorum polliceri videbatur, si fuisset deabus ceteris antelata, daturam se nuptam Paridi forma praecipuam suique similem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:8)
Defuncto autem Aethelwulfo rege, Aethelbald, filius eius, contra Dei interdictum et Christianorum dignitatem, necnon et contra omnium paganorum consuetudinem, thorum patris sui ascendens, Iuthittam, Karoli, Francorum regis, filiam, cum magna ab omnibus audientibus infamia, in matrimonium duxit, effrenisque duobus et dimidio annis Occidentalium Saxonum post patrem regni gubernacula rexit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 17 20:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXVI, nativitatis autem Aelfredi regis decimo octavo, Aethelred, Aethelberhti regis frater, Occidentalium Saxonum regni gubernacula suscepit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 21 24:1)
Eodem anno Aelfred supra memoratus, qui usque ad id temporis, viventibus fratribus suis, secundarius fuerat, totius regni gubernacula, divino concedente nutu, cum summa omnium illius regni accolarum voluntate, confestim fratre defuncto suscepit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 42 45:1)
Interea tamen rex, inter bella et praesentis vitae frequentia impedimenta, necnon paganorum infestationes et cotidianas corporis infirmitates, et regni gubernacula regere, et omnem venandi artem agere, aurifices et artifices suos omnes et falconarios et accipitrarios canicularios quoque docere, et aedificia supra omnem antecessorum suorum consuetudinem venerabiliora et pretiosiora nova sua machinatione facere, et Saxonicos libros recitare, et maxime carmina Saxonica memoriter discere, aliis imperare, et solus assidue pro viribus studiosissime non desinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:1)
Quid loquar de frequentibus contra paganos expeditionibus et bellis et incessabilibus regni gubernaculis?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:4)
Sed tamen ille solus divino fultus adminiculo susceptum semel regni gubernaculum, veluti gubernator praecipuus, navem suam multis opibus refertam ad desideratum ac tutum patriae suae portum, quamvis cunctus propemodum lassis suis nautis, perducere contendit, haud aliter titubare ac vacillare, quamvis inter fluctivagos ac multimodos praesentis vitae turbines, non sinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:12)
Et eo tempore, quo discere coeperam, vis mihi facta est merito peccatorum meorum - nam quid aliud existimem nescio, - ut secundus locus gubernaculorum mihi traderetur, qui remum tenere non noveram.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 1:5)
Cum in patrem eius, bello magno victum et urbe in qua erat capta, hostis gladio educto, regem esse ignorans, invaderet, diduxit adulescens os, clamare nitens, eoque nisu atque impetu spiritus vitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est, clamans in ne rex Croesus occideretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, IX 3:1)
Nam cum bona malis contraria sint, utraque necessum est opposita inter sese et quasi mutuo adversoque fulta nisu consistere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION