라틴어 문장 검색

Hos operis comites habuit Sidonius hospes, cum posuit iussam Phoebeis sortibus urbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 14:1)
Istud non beneficium, sed fenus est circumspicere, non ubi optime ponas, sed ubi quaestuosissime habeas, unde facillime tollas.
(세네카, 행복론, Liber IV 13:1)
sed cum omnes sermones aut integri sint aut pathos habeant, hi qui pathos habent ita ut lecti sunt debent poni:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 264)
Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis, ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur sive ubi iaceat sive unde cingatur vel operiatur vel caput contegat;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:4)
Maiorem, inquit, hac dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ivo.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:15)
maiorem hac, inquiens, dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:22)
Boemundus assumpta potestate et dominio urbis, in praesidio quod in eminentiore loco in montanis habetur, sedem et custodiam suorum posuit, nulla illic Turcorum defensione sibi adversante.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 4:2)
et ille posuit ea quorum proprium testimonium non habebat:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 5:6)
Ponit ad Uliam castra Lepidus neque habet a Marcello quicquam divisi.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:4)
Habinna, nolo, statuam eius in monumento meo ponas, ne mortuus quidem lites habeam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:35)
Colligere incertos et in ordine ponere crines Docta neque ancillas inter habenda Nape, Inque ministeriis furtivae cognita noctis Utilis et dandis ingeniosa notis Saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam, Saepe laboranti fida reperta mihi - Accipe et ad dominam peraratas mane tabellas Perfer et obstantes sedula pelle moras!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 111)
postea inter sedes theatri constitutis cellis ratione musica ibi conlocentur ita, uti nullum parietem tangant circaque habeant locum vacuum et ab summo capite spatium, ponanturque inversa et habeant in parte, quae spectat ad scaenam, suppositos cuneos ne minus altos semipede;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장2)
Eorum alterius bona proscripta vidimus, vocem denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum homine Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus optima verorum censorum existimatione, in praetura competitorem habuimus amico Sabidio et Panthera, quom ad tabulam quos poneret non haberet;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 2:2)
Quae quamvis et in cervice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diverso genere curentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 6장5)
Quae quamuis et in ceruice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diuerso genere curentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION