라틴어 문장 검색

cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut fere umquam et quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 1:2)
Ad hoc, si istaec quae calidiora sunt difficilius gelu coguntur, congruens est ut quae frigidiora sunt facile cogantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 14:1)
Praeterea id quoque ait quaeri dignum, cur fluviorum et fontium aquae gelu durentur, mare omne incongelabile sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 17:1)
Tametsi Herodotus, inquit, historiae scriptor, contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem, scribit mare Bosporicum, quod 'Cimmerium' appellatur, earumque partium mare omne quod 'Scythicum' dicitur, gelu stringi et consistere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 17:2)
flumina gelu concreta tegimine esse onychino dixit, et quae multiplica ludens conposuit, quale illud est, quod vituperones suos subductisupercilicarptores appellavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 16:1)
Bajazethus siquidem ingenio et moribus veluti medius est inter monachum et philosophum, ac potius in Alchorano aut philosophia Averrois Arabis instructus quam habilis ad gubernacula tractanda imperii tam bellicosi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:16)
Itaque doctrina ista de expurgatione intellectus ut ipse ad veritatem habilis sit, tribus redargutionibus absolvitur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:5)
Etiam illud manifesto liquet, currenti extra viam, quo habilior sit et velocior, eo majorem contingere aberrationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 126:8)
at gelu contra frigidam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:4)
ut in focis videre est per gelu acre.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 176:2)
veluti ligno aut lapidi, cum uritur, aut per gelu constringitur, aut pungitur, aut scinditur, aut flectitur, aut tunditur, et sic de aliis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:15)
Aer enim tenuis est et habilis ad motum, non calidus aut lucidus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:5)
vel quia objectum non est habile ad impressionem in sensu faciendam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 380:3)
in rorationibus super vitra per interius fenestrarum, sub auroram, post gelu noctis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:23)
Quarum Anglia, quamvis territorio et numero incolarum longe inferior, potiores tamen partes fere semper in bellis obtinuit hanc ipsam ab caussam, quod apud Anglos coloni et inferioris ordinis homines militiae habiles sint, rustici Galliae non item.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 6:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION