라틴어 문장 검색

Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,
그리고 모든 민족들이 사람의 아들 앞으로 모일 터인데, 그는 목자가 양과 염소를 가르듯이 그들을 가를 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 25장32)
et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
그렇게 하여 양들은 자기 오른쪽에, 염소들은 왼쪽에 세울 것이다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 25장33)
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
그리고 나리꽃들이 어떻게 자라는지 살펴보아라. 그것들은 애쓰지도 않고 길쌈도 하지 않는다. 그러나 내가 너희에게 말한다. 솔로몬도 그 온갖 영화 속에서 이 꽃 하나만큼 차려입지 못하였다. (불가타 성경, 루카 복음서, 12장27)
At ille respondens dixit patri suo: "Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer;
그가 아버지에게 대답하였다. ‘보십시오, 저는 여러 해 동안 종처럼 아버지를 섬기며 아버지의 명을 한 번도 어기지 않았습니다. 이러한 저에게 아버지는 친구들과 즐기라고 염소 한 마리 주신 적이 없습니다. (불가타 성경, 루카 복음서, 15장29)
Et cum introisset ad me haedus, coepit clamare. Et vocavi eam et dixi: " Unde est hic haedus? Ne forte furtivus sit, redde illum dominis suis; nobis enim non licet manducare quidquam furtivum ".
내가 있는 곳으로 아내가 들어올 때에 그 새끼 염소가 울기 시작하였다. 그래서 내가 아내를 불러 말하였다. “그 새끼 염소는 어디서 난 거요? 혹시 훔친 것 아니오? 주인들한테 돌려주시오. 우리에게는 훔친 것을 먹을 권리가 없소.” (불가타 성경, 토빗기, 2장13)
Luminis astra iubar, frons lilia, balsama naris, Dens ebur osque rosam parit, offert, reddit, adequat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:4)
Sydereum uultus castigauere ruborem Lilia nupta rosis et, ne palloris obumbrent Nubila candorem, deffendit flamma ruboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:6)
Nec uiole marcent, quamuis rosa floris honore Splendeat aut cultus componat lilia candor.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 12:4)
Frons vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur contendere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:7)
quae primitus candore lilii dealbata, intuitum offendebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:81)
Concludens sociis floribus, adfuit Flos illic redolens gratus Adonidis, Argentoque suo nobile lilium, Praedicabat agros, imaque vallium.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:2)
Hujus facies nullius adventitii coloris mendicabat hypocrisim, sed rosam cum lilio disputantem in facie, mistione naturae mirabili, plantaverat [0473A] dextera Omnipotentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:3)
Sertum vero materialiter ex liliis decussatae insertionis connubio fibulatis, sui capitis arriserat ornamentis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:7)
Cignei tamen crinis candor dedignatus liliorum supplicare candoribus, contradictoriam jactitabat albedinem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:8)
Nec mirum, dum sic uterque exercitus in campo appareret, tubae hinc et hinc fortiter insonuerunt, [0653A] et agmina haedum ac infidelium atrociter commiserunt a primo mane Dominicae diei, quae est extrema mensis Augusti usque ad horam nonam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 98:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION